Hľadaný výraz: Lk 24,1-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. 2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; 3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. 4 Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis? 6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, 7 dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”. 8 Et recordatae sunt verborum eius 9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.

1

mail   print   facebook   twitter